

Liber Leviticus*
Caput 18: Versus 24
Nec polluamini in omnibus his,etc.[ISICH.]Quanta pollutio sit in praedictis, poena pollutorum ostendit. Nec incaute praetereundum, quia ea quae invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit[Jac. 2.].Contaminatae sunt universae gentes,etc. Daemones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universae. Qui cum omni peccato gaudeant, praecipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.